Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.10.1 | Cic. Fam. 9.10.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.11.1 |
9.10.1
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem , nisi te a me mirabiliter amari , de quo etiam nihil scribente me te non
dubitare certo scio . omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare , nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse . profert alter , opinor , duobus versiculis expensum Niciae , alter Aristarchus hos ὀβελίζει ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι . puto te nunc dicere :
9.10.2
'oblitusne es igitur
fungorum illorum , quos apud Niciam , et ingentium †cularum
cum sophia septimae ?' quid ergo ? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas , ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant ? sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum praestabo integellum nec committam ut , si ego eum condemnaro , tu restituas , ne habeat Bursa Plancus
apud quem litteras discat .
9.10.3
sed quid ago ? cum mihi sit
incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua
maiuscula cura negotiove versere , labor longius . Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum , scribam ad te pluribus . te tamen hoc scire volo , vehementer populum sollicitum fuisse de P . Sullae morte ante quam certum
scierit . nunc quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt . ego ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor , ne hasta Caesaris refrixerit .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.10.1 | Cic. Fam. 9.10.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.11.1 |